monumenta.ch > Hieronymus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 40
XXXIX. MANSIO. Et profecti de Ieabarim (sive ut in secundo loco apud Hebraeos habes) Iim, castra metati sunt in Dibon-Gad . Tricesima nona Mansio interpretatur, 'fortiter intellecta tentatio.' Pro hac in ordine historiae aliter scriptum reperi. Postquam enim castra metati sunt in Ieabarim, in finibus Moab, contra ortum solis, legitur: 'Inde profecti sunt, et diverterunt ad torrentem Zared. Et de hoc loco proficiscentes, castra metati sunt trans Arnon: quae est in solitudine finium Amorraei: eo quod Arnon in terminis sit Moabitarum et Amorraeorum' : et post haec venerunt ad puteum, ubi cecinit Israel carmen hoc: 'Ascende putee, quem foderunt principes, et aperuerunt duces populorum in datore legum, et in baculo eius: et de solitudine in Mathana : et de Matthana ad torrentes Dei: et de torrentibus Dei, ad excelsa: et de excelsis, ad vallem, quae est in regione Moab, in vertice Phasga, qui prospicit contra desertum' . Haec loca in finibus Amorraeorum quidam interpretantes, putant non Mansiones esse, sed transitus, nec praeiudicare debere catalogo Mansionum extraordinariam expositionem. Alii autem spiritualibus spiritualia comparantes, nolunt regiones significari; sed per locorum nomina, virtutum profectus esse: quod post magos, et congregationem lapidum, frequenter veniamus ad torrentes 'Zared,' quod interpretatur, 'aliena descensio:' et in descensione positi, transeamus ad 'Arnon,' quod 'maledictionem' sonat, quae est posita in finibus 'Amorraeorum,' qui vel 'amari' hostes sunt, vel 'multa loquuntur' inflati. Sin autem transierimus terminos Moab, qui de incestu generatus est, et recessit a vero patre: statim nobis occurrit puteus, quem nemo de plebe fodit, nullus ignobilis, sed principes et duces, qui iura dant populis: et canentes carmen in aqua putei, et in Dei muneribus gratulantes, prophetant, quo transituri sunt: ad quae perventuri loca, quod scilicet de deserto veniant in 'Matthana,' quod interpretatur 'donum,' et de Matthana ad 'Naaliel,' quod dicitur ad 'torrentes Dei,' et de Naaliel ad 'Bamoth,' quae interpretatur, 'excelsa,' sive 'adveniens mors:' quando conformes efficimur mortis Christi, et de Bamoth occurrit nobis vallis humilitatis, quae tamen posita est in vertice montis 'Phasga,' qui interpretatur, 'dolatus,' quod nihil habeat informe et rude, sed artificis sit politus manu: qui mons respiciat solitudinem, quae Hebraice dicitur ISIMON. Quando enim fuerimus IN VIRTUTUM CULMINE constituti, tunc totius mundi ruinas, et omnium peccatorum respicimus vastitatem. Pene obliti sumus, currente oratione, dicere, quare 'Dibon-Gad' interpretetur, 'fortiter intellecta tentatio.' Post Dibon-Gad geritur bellum contra Seon regem Amorraeorum, et Og regem Basan; et discimus, quod cum venerimus ad summum, et de fonte principum regumque biberimus, ascendentes ad montem Phasga, non debeamus elevari in superbiam, sed propositam nobis e contrario solitudinem noverimus. Ante contritionem enim elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur.